All public Sources
Public document

The Anatomy of Melancholy

DocumentAdded to Pandi 6 November 2026
Reading progressPage 233 of 250

4077. Busbequius. Sands. lib. 1. fol. 89.

4078. Quis hodie beatior, quam cui licet stultum esse, et eorundam immunitatibus frui. Sat. Menip.

4079. Lib. Hist.

4080. Parvo viventes laboriosi, longaevi, suo contenti, ad centum annos vivunt.

4081. Lib. 6. de Nup. Philol. Ultra humanam fragilitatem prolixi, ut immature pereat qui centenarius moriatur, &c.

4082. Victus eorum caseo et laete consistit, potus aqua et serum; pisces loco panis habent; ita multos annos saepe 250 absque medico et medicina vivunt.

4083. Lib. de 4. complex.

4084. Per mortes agunt experimenta et animas nostras negotiantur; et quod aliis exitiale hominem occidere iis impunitas summa. Plinius.

4085. Juven.

4086. Omnis morbus lethalis aut curabilis, in vitam definit aut in mortem. Utroque igitur modo medicina inutilis; si lethalis, curari non potest; si curabilis, non requirit medicum: natura expellet.

4087. In interpretationes politico-morales in 7 Aphorism. Hippoc. libros.

4088. Praefat. de contrad. med.

4089. Opinio facit medicos: a fair gown, a velvet cap, the name of a doctor is all in all.

4090. Morbus alius pro alio curatur; aliud remedium pro alio.

4091. Contrarias proferunt sententias. Card.

4092. Lib. 3. de sap. Omnes artes fraudem admittunt, sola medicina sponte eam accersit.

4093. Omnis aegrotus, propria culpa perit, sed nemo nisi medici beneficio restituitur. Agrippa.

4094. “How does the surgeon differ from the doctor? In this respect: one kills by drugs, the other by the hand; both only differ from the hangman in this way, they do slowly what he does in an instant.”

4095. “Medicine cannot cure the knotty gout.”

4096. Lib. 3. Crat. ep. Winceslao Raphaeno. Ausim dicere, tot pulsuum differentias, quae describuntur a Galeno, nec a quoquam intelligi, nec observari posse.

4097. Lib. 28. cap. 7. syntax, art. mirab. Mallem ego expertis credere solum, quam mere ratiocinantibus: neque satis laudare possum institutum Babylonicum, &c.

4098. Herod. Euterpe de Egyptiis. Apud eos singulorum morborum sunt singuli medici; alius curat oculos, alius dentes, alius caput, partes occultas alius.

4099. Cyrip. lib. 1. Velut vestium fractarum resarcinatores, &c.

4100. Chrys. hom.

4101. Prudens et pius medicus, morbum ante expellere satagit, cibis medicinalibus, quam puris medicinis.

4102. Cuicunque potest per alimenta restitui sanitas, frugiendus est penitus usus medicamentorum.

4103. Modestus et sapiens medicus, nunquam properabit ad pharmaciam, nisi cogente necessitate.

4104. Quicunque pharmacatur in juventute, deflebit in senectute.

4105. Hildesh. spic. 2. de mel. fol. 276. Nulla est firme medicina purgans, quae non aliquam de viribus et partibus corporis depraedatur.

4106. Lib. 1. et Bart. lib. 8. cap. 12.

4107. De vict. acut. Omne purgans medicamentum, corpori purgato contrarium, &c. succos et spiritus abducit, substantiam corporis aufert.

4108. Hesiod. op.

4109. Heurnius praef. pra. med. Quot morborum sunt ideae, tot remediorum genera variis potentiis decorata.

4110. Penottus denar. med. Quaecunque regio producit simplicia, pro morbis regionis; crescit raro absynthium in Italia, quod ibi plerumque morbi calidi, sed cicuta, papaver, et herbae frigidae; apud nos Germanos et Polonos ubique provenit absynthium.

4111. Quum in villam venit, consideravit quae ibi crescebant medicamenta, simplicia frequentiora, et iis plerunque usus distillatis, et aliter, alimbacum ideo argenteum circumferens.

4112. Herbae medicis utiles omnium in Apulia feracissimae.

4113. Geog. ad quos magnus herbariorum numerus undique confluit. Sincerus Itiner. Gallia.

4114. Baldus mons prope Benacum herbilegis maxime notus.

4115. Qui se nihil effecisse arbitrantur, nisi Indiam, Aethiopiam, Arabiam, et ultra Garamantas a tribus mundi partibus exquisita remedia corradunt. Tutius saepe medetur rustica anus una, &c.

4116. Ep. lib. 8. Proximorum incuriosi longinqua sectamur, et ad ea cognoscenda iter ingredi et mare transmittere solemus; at quae sub oculis posita negligimus.

4117. Exotica rejecit, domesticis solum nos contentos esse voluit. Melch. Adamus vit. ejus.

4118. Instit, l. 1. cap. 8. sec. 1. ad exquisitam curandi rationem, quorum cognitio imprimis necessaria est.

4119. Quae caeca vi ac specifica qualitate morbos futuros arcent. lib. 1. cap. 10. Instit. Phar.

4120. Galen. lib. epar lupi epaticos curat.

4121. Stercus pecoris ad Epilepsiam, &c.

4122. Priestpintle, rocket.

4123. Sabina faetum educit.

4124. Wecker. Vide Oswaldum Crollium, lib. de internis rerum signaturis, de herbis particularibus parti cuique convenientibus.

4125. Idem Laurentius, c. 9.

4126. Dicor borago gaudia semper ago.

4127. Vino infusam hilaritatem facit.

4128. Odyss. A.

4129. Lib. 2. cap. 2. prax. med. mira vi laetitiam praebet et cor confirmat, vapores melancholicos purgat a spiritibus.

4130. Proprium est ejus animum hilarem reddere, concoctionem juvare, ccrebri obstructiones resecare, sollicitudines fugare, sollicitas imaginationes tollere. Scorzonera.

4131. Non solum ad viperarum morsus, comitiales, vertiginosos; sed per se accommodata radix tristitiam discutit, hilaritatemque conciliat.

4132. Bilem utramque detrahit, sanguinem purgat.

4133. Lib. 7. cap. 5. Laiet. occit. Indiae descrip. lib. 10. cap. 2.

4134. Heurnius, l. 2. consil. 185. Scoltzii consil. 77.

4135. Praef. denar. med. Omnes capitis dolores et phantasmata tollit; scias nullam herbam in terris huic comparandam viribus et bonitate nasci.

4136. Optimum medicamentum in ceteri cordis confortatione, et ad omnes qui tristantur, &c.

4137. Rondoletius. Elenum quod vim habet miram ad hilaritatem et multi pro secreto habent. Sckenkius observ. med. cen. 5. observ. 86.

4138. Afflictas mentes relevat, animi imaginationes et daemones expellit.

4139. Sckenkius, Mizaldus, Rhasis.

4140. Cratonis ep. vol. 1. Credat qui vult gemmas mirabilia efficere; mihi qui et ratione et experientia didici aliter rem habere, nullus facile persuadebit falsum esse verum.

4141. L. de gemmis.

4142. Margaritae et corallum ad melancholiam praecipue valent.

4143. Margaritae et gemmae spiritus confortant et cor, melancholiam fugant.

4144. Praefat. ad lap. prec. lib. 2. sect. 2. de mat. med. Regum coronas ornant, digitos illustrant, supellectilem ditant, e fascino tuentur, morbis medentur, sanitatem conservant, mentem exhilarant, tristitiam pellunt.

4145. Encelius, l. 3. c. 4. Suspensus vel ebibitus tristitiae multum resistit, et cor recreat.

4146. Idem. cap. 5. et cap. 6. de Hyacintho et Topazio. Iram sedat et animi tristitiam pellit.

4147. Lapis hic gestatus aut ebibitus prudentiam auget, nocturnos timores pellit; insanos hac sanavi, et quum lapidem abjecerint, erupit iterum stultitia.

4148. Inducit sapientiam, fugat stultitiam. Idem Cardanus, lunaticos juvat.

4149. Confert ad bonum intellectum, comprimit malas cogitationes, &c. Alacres reddit.

4150. Albertus, Encelius, cap. 44. lib. 3. Plin. lib. 37. cap. 10. Jacobus de Dondis: dextro brachio alligatus sanat lunaticos, insanos, facit amabiles, jucundos.

4151. Valet contra phantasticas illusiones ex melancholia.

4152. Amentes sanat, tristitiam pellit, iram, &c.

4153. Valet ad fugandos timores et daemones, turbulenta somnia abigit, et nocturnos puerorum timores compescit.

4154. Somnia laeta facit argenteo annulo gestatus.

4155. Atrae bili adversatur, omnium gemmarum pulcherrima, coeli colorem refert, animum ab errore liberat, mores in melius mutat.

4156. Longis moeroribus feliciter medetur, deliquiis, &c.

4157. Sec. 5. Memb. 1. Subs. 5.

4158. Gestamen lapidum et gemmarum maximum fert auxilium et juvamen; unde qui dites sunt gemmas secum ferre student.

4159. Margaritae et uniones quae a conchis et piscibus apud Persas et Indos, valde cordiales sunt, &c.

4160. Aurum laetitiam general, non in corde, sed in arca virorum.

4161. Chaucer.

4162. Aurum non aurum. Noxium ob aquas rodentes.

4163. Ep. ad Monavium. Metallica omnia in universum quovismodo parata, nec tuto nec commode intra corpus sumi.

4164. In parag. Stultissimus pilus occipitis mei plus scit, quam omnes vestri doctores, et calceorum meorum annuli doctiores sunt quam vester Galenus et Avicenna, barba mea plus experta est quam vestrae omnes Academiae.

4165. Vide Ernestum Burgratium, edit. Franaker. 8vo. 1611. Crollius and others.

4166. Plus proficiet gutta mea, quam tot eorum drachmae et unciae.

4167. Nonnulli huic supra modum indulgent, usum etsi non adeo magnum, non tamen abjiciendum censeo.

4168. Ausim dicere neminem medicum excellentem qui non in hac distillatione chymica sit versatus. Morbi chronici devinci citra metallica vix possint, aut ubi sanguis corrumpitur.

4169. Fraudes hominum et ingeniorum capturae, officinas invenere istas, in quibus sua cuique venalis promittitur vita; statim compositiones et mixturae inexplicabiles ex Arabia et India, ulceri parvo medicina a rubro mari importatur.

4170. Arnoldus Aphor. 15. Fallax medicus qui potens mederi simplicibus, composita dolose aut frustra quaerit.

4171. Lib. 1. sect. 1. cap. 8. Dum infinita medicamenta miscent, laudem sibi comparare student, et in hoc studio alter alterum superare conatur, dum quisque quo plura miscuerit, eo se doctiorem putet, inde fit ut suam prodant inscitiam, dum ostentant peritiam, et se ridiculos exhibeant, &c.

4172. Multo plus periculi a medicamento, quam a morbo, &c.

4173. Expedit. in Sinas, lib. 1. c. 5. Praecepta medici dant nostris diversa, in medendo non infelices, pharmacis utuntur simplicibus, herbis, radicibus, &c. tota eorum medicina nostrae herbariae praeceptis continetur, nullus ludus hujus artis, quisque privatus a quolibet magistro eruditur.

4174. Lib. de Aqua.

4175. Opusc. de Dos.

4176. Subtil. cap. de scientiis.

4177. Quaercetan. pharmacop. restitut. cap. 2. Nobilissimum et utilissimum inventum summa cum necessitate adinventum et introductum.

4178. Cap. 25. Tetrabib. 4. ser. 2. Necessitas nunc cogit aliquando noxia quaerere remedia, et ex simplicibus compositas facere, tum ad saporem, odorem, palati gratiam, ad correctionem simplicium, tum ad futuros usus, conservationem, &c.

4179. Cum simplicia non possunt neccessitas cogit ad composita.

4180. Lips. Epist.

4181. Theod. Podromus Amor. lib. 9.

4182. Sanguinem corruptum emaculat, scabiem abolet, lepram curat, spiritus recreat, et animum exhilarat. Melancholicos humores per urinam educit, et cerebrum a crassis, aerumnosis melancholiae fumis purgat, quibus addo dementes et furiosos vinculis retinendos plurimum juvat, et ad rationis usum ducit. Testis est mihi conscientia, quod viderim matronam quandam hinc liberatam, quae frequentius ex iracundia demens, et impos animi dicenda tacenda loquebatur, adeo furens ut ligari cogeretur. Fuit ei praestantissimo remedio, vini istius usus, indicatus a peregrino homine mendico, eleemosynam prae foribus dictae matronae implorante.

4183. Iis qui tristautur sine causa, et vitant amicorum societatem et tremunt corde.

4184. Modo non inflammetur melancholia, aut calidiore temperamento sint.

4185. Heurnius: datur in sero lactis, aut vino.

4186. Veratri modo expurgat cerebrum, roborat memoriam. Fuchsias.

4187. Crassos et biliosos humores per vomitum educit.

4188. Vomitum et menses cit. valet ad hydrop. &c.

4189. Materias atras educit.

4190. Ab arte ideo rejiciendum, ob periculum suffocationis.

4191. Cap. 16. magna vi educit, et molestia cum summa.

4192. Quondam terribile.

4193. Multi studiorum gratia ad providenda acrius quae commentabantur.

4194. Medetur comitialibus, melancholicis, podagricis; vetatur senibus, pueris, mollibus et effaeminatis.

4195. Collect. lib. 8. cap. 3. in affectionibus iis quae difficulter curantur, Helleborum damus.

4196. Non sine summa cautio ne hoc remedio utemur; est enim validissimum, et quum vires Antimonii contemnit morbus, in auxilium evocatur, modo valide vires efflorescant.

4197. Aetias tetrab. cap. 1. ser. 2. Iis solum dari vult Helleborum album, qui secus spem non habent, non iis qui Syncopem timent, &c.

4198. Cum salute multorum.

4199. Cap. 12 de morbis cap.

4200. Nos facillime utimur nostro prepaerato Helleboro albo.

4201. In lib. 5. Dioscor. cap. 3. Omnibus opitulator morbis, quos atrabilis excitavit comitialibus iisque presertim qui Hypocondriacas obtinent passiones.

4202. Andreas Gallus, Tridentinus medicus, salutem huic medicamento post Deum debet.

4203. Integrae sanitati brevi restitutus. Id quod aliis accidisse scio, qui hoc mirabili medicamento usi sunt.

4204. Qui melancholicus factus plane desipiebat, multaque stulte loquebaturr, huic exhibitum 12. gr. stibium, quod paulo post atram bilem ex alvo eduxit (ut ego vidi, qui vocatus tanquam ad miraculum adfui testari possum,) et ramenta tunquam carnis dissecta in partes totum excrementum tanquam sanguinem nigerrimum repraesentabat.

4205. Antimonium venenum, non medicamentum.

4206. Cratonis ep. sect. vel ad Monavium ep. In utramque partem dignissimum medicamentum, si recte utentur, secus venenum.

4207. Maerores fugant; utilissime dantur melancholicis et quaternariis.

4208. Millies horum vires expertus sum.

4209. Sal nitrium, sal ammoniaeum, Dracontii radix, doctamnum.

4210. Calet ordine secundo, siccat primo, adversus omnia vitia atrae bilis valet, sanguinem mundat, spiritus illustrat, maerorem discutit herba mirifica.

4211. Cap. 4. lib. 2.

4212. Recentiores negant ora venarum resecare.

4213. An aloe aperiat ora venarum. lib. 9. cont. 3.

4214. Vapores abstergit a vitalibus partibus.

4215. Tract. 15. c. 6. Bonus Alexander, tantam lapide Arnteno confidentiam habuit, ut omnes melancholicas passiones ab eo curari posse crederet, et ego inde saepissime usus sum, et in ejus exhibitione nunquam fraudatus fui.

4216. Maurorum medici hoc lapide plerumque purgant melancholiam, &c.

4217. Quo ego saepe feliciter usus sum, et magno cum auxilio.

4218. Si non hoc, nihil restat nisi Helleborus, et lapis Armenus. Consil. 184. Scoltzii.

4219. Multa corpora vidi gravissime hinc agitata, et stomacho multum obfuisse.

Continue reading
Page 233 of 250